- VIRTUS
- VIRTUSapud Roman. pro Dea colebatur; quorum primus ei fanum posuit Scipio Numantinus: deinde ei aedem vovit in Callia, ad Clastidium M. Marcellus primô suô Consulatu, quam etiam eius fil. ad portam Capenam 17. annis postea dedicavit. Liv. l. 27. c. 25. et l. 29. c. 11. Plut. in l. de Fortuna Romanor. et in vita Marcelli. Alteram C. Marius devictis Cimbris, summissiorem exstruxit, ne publicis auspiciis forte officeret, et eam ideo Augures demoliri iuberent. Huius templum ita coniunctum fuit cum Honoris aede, ut in hanc non nisi per illud pateret aditus, ut significarent veram, unicamque parandi honoris viam esse virtutem. Varias etiam finxerunt Virtutis imagines: nunc enim eam matronali habitu honestô inaffectatôque formabant, nunc quadrato saxo insidentem: aliquoties mulierem columnae laevo nixam cubito, dextrâ colubrum tenentem. Mascula Virtus sub imagine senis barbati, nudi, stantis, clavaeinnitentis, cum leonina pellebrachio advolutâ, vide Thom. Dempster. l. 2. Antiqq. Rom. c. 18. Simulacrum eius succinctis vestibus pingi solitum, contra quam aliarum Dearum, notat Lutatius, ad Statium l. 10. Theb. v. 638. De corona illius, pluribus agit Car. Paschal. passim in Coronar. libris, inprimis l. 5. c. 1. ubi oleaginam plerumque apud Veteres fuisse docet. Vide quoque Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 22. Inscr. vet. p. 102. praeter Varronem, Lactantium, Plautum, Prologo Amphitr. v. 75. 78. E quibus Lactantius Virtutem Romanis eandem cum Bellona fuisse, quum dicit, Institut. div. l. 1. primigeniam eius acceptionem indicat, eamque usurpat εἰδικῶς, quatenus idem Latinis, quod Α᾿νδρεία Graecis, h. e. fortitudinem, denotat. Quô sensu Lucanusait, l. 6. v. 148.Pronus ad omne nefas, et qui nesciret, in armisQuam magnum crimen Virtus civilibus esset.Coeterum Virtutum enarrationes inter pocula frequentes, veterum Heroum more, occurrunt apud Homerum, non unô locô, coeterosque illum sequutos: Qua de re et supra aliquid, ubi de priscorum Conviviis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.